NUMISMA Census

NUMISMA Census
NUMISMA Census
cuius mentio Matth. c. 22. v. 19. non certum fuit numismatis genus, quô solô tributa solverentur, sed pecunia Romana, quae sola ab exactoribus eius tributi accipiebatur. In Graeco est, τὸ νόμισμα τοῦ κήνσου; quae vox κῆνσος, etsi Latina est dictio, non tamen ex usu Latine scribentium usurpatur. Romanis Scriptoribus census est descriptio agrorum et reliquarum fortunarum, in censum deferri solitarum, ut videre est apud Cicer. in Verrem et auctorem Glossar4. Et olim quidem muneris Censorii pars erat, habere et ordinare census: sed postea, Censoribus sublatis missi sunt per provincias, quos vocabant Censitores; qui modum agrorum, quem quisque possidebat, metiebantur et in tabulas censuales referebant: ex quibus tributi pro sua virili cuique praestandi ratio constabat. Glossar. Censitor, Ἁπογραφεὺς, Τιμητὴς. Gregorio Nazianz. Ἐξισωτὴς, in Cod. Theodos. Peraequator talis. Quum autem pensitationis praestandae modus penderet a censu, obtinuit in provinciis, ut ipsum tributum appellaretur Κῆνσος, census. Unde in Euangelio κῆνσος idem quod φόρος est, ut Lucas hanc vocem interpretatur, c. 20. v. 22. c. 23. v. 2. Cuius vocis Romanae proprietatem cum Graeci non intelligerent, genus pecuniae, quôs olveretur annuum tributum, sic dictum putârunt voce Graecâ. Unde Suidae, Κῆνσος τὸ νόμισμα, ἐτήσιον τέλος, παρὰ τὸ καίνω τὸ κόπτω. At Dominus, cum dicit, ἐπιδείξατέ μοι τὸ νόμισμα τοῦ κήνσου, Ostendite mihi numisma censûs, manifeste discrimen ponit inter censum, h. e. tributum, et pecuniam, quae tributi nomine pensitahatur. Similiter Moschopulus: Κῆνσος νόμισμα δραχμῆς ἰσοςτάσιον, Census est nummus, qui pendit drachmam; ubi per drachmam denarium intelligere videtur, quem Plutarchus aliique Scriptores Graeci voce δραχμὴ exprimere solent. Existimavit nempe hic Grammaticus censum fuisse
dictum pecuniae genus, quô tributum solveretur; et quia mox petenti Domino numisma censûs, denarius ostendebatur; putavit, nummum, qui appellatur census, fuisse denarium Romanum, sive drachmam Graecam. Sed quod Domino de tributi numismate quaerenti denarius ostendebatur, non hinc colligitur, quod is contendit. Denarius enim Christo ostenditur, velut in exemplum pecuniae Romanae (in qua tributum Caesari pendendum exigebatur) non ut peculiare aliquod monetae genus, ad tributi solutionem cusae. Nec hinc bene concludunt Baronius et cum secutus Luc. Burgensis, legitimum tributi modum, quod a subditis suis exigebant Romani, suisse denarium: Confundunt enim tributum, quod pendebatur pro modo agri quem quisque possidebat et aliorum bonorum, cum capitatione, quae capitibus sin gulorum subditorum aliquando imponebatur, et genus fuit exactionis gravissimae, ut ex Amm. Marcellins constat. Postea vero Alexandri Imperatoris peculiare institutum fuit, de quo vide Lamprid. in eo c. 39. A Nicephoro quoque Phoca iussum fuisse cudi pro militibus levioris monetae gens, tributa vero in graviore pecunia exacta Curopalates, Cedrenus, alii scribunt. Vide Isaac. Casaubon. Exercit. XVI. §. 6. seldenum de Iure Natura et Gent. l. 6. c. 17. et Salmasium ad Lamprid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • NUMISMA — a Graeco Νόμισμα, quâ voce utitur Epicharmus; ut et Aristoteles aliique, Latinum non est, annotante Becmannô in Origin. Aliter Numus, nempe a Graeco νόμος, νοῦμος, lex. Γίνεται γὰρ πῶς μέτρον. Πάντα γὰρ μετρεῖ. Fit enim norma omniaque mensurat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CENSUS Magister — vide infra Magister: uti de numismate Census, voce Numisma …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”